monumenta.ch > Plinius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 6
{II} immo vero etiam ferarum remedia antiqui prodiderunt demonstrando, quomodo venenata quoque ipsa sanarentur. torpescunt scorpiones aconiti tactu stupentque pallentes et vinci se confitentur. auxiliatur iis helleborum album tactu resolvente, ceditque aconitum duobus malis, suo et omnium. quae si quis ulla forte ab homine excogitari potuisse credit, ingrate deorum munera intellegit.